Conradus Eremita, Neti in Sicilia, et Placentiae in Italia
AVCTORIS DEDICATORIA EPISTOLA
Vincentius Littara Illustri viro Carolo Iauanti, Buxelli, Saccollini, Ciarramij & Planæ fœudorum Domino S. P. D.
Innatam esse omnibus animis religiosam pietatem, quæ & Deum præ ceteris colere, [Carolo Iauanti,] & Diuos Dei gloriam adeptos venerari doceret, summi Philosophi & Theologi tradidere. Hæc autem inter alia tuarum virtutum genera ita in te firmiter insedit, vt euidentissimos pij cordis produxerit effectus. Namque (vt alia omittam) in excolenda B. Conradi nostri Patroni solennitate ita officiosum te semper præstitisti, [viro pio,] ita pro eius celebritate adhuc laboras, vt non modo popularem auram, (quod vulgare quidem est, licet & debitum virtuti officium) verum etiam efficacissimum Diuorum patrocinium tibi comparaueris: quod cum in fortunarum prosperitate, tum in summi boni fruitione tibi profuturum speramus. Inter cetera autem, [expetitam vitæ S. Cōradi epitomen Latinam] quæ ad recolendam Diui Conradi memoriam pertinent, hæc tua fuit cura, vt tota eius historia breuissimo compendio Latinis litteris mandaretur: vt cum opus esset, citra stomachum ab omnibus, præsertim a concionatoribus, percurreretur. Nam cum multa edita fuerint hac de re opuscula, nullum tamen adhuc exstat, quod, & sermonis elegantia & styli breuitate, tanto viro dignum haberetur. Quamobrem equidem iam diu tibi inseruire cupidus, & si primo æque respondere non confido, secundum tamen pro viribus adeptum esse arbitror. Effeci enim, vt desideratum illud enchiridion haberetur, vt summatim omnia Conradi gesta ex fidelissimis exemplaribus excepta, Romano idiomate ac mediocri dicendi genere concluderem; maius quidem, & heroicum opus editurus, si & tua voluntas accederet, & Diui Conradi adminiculum omnia improborum impedimenta succideret. [dicat Auctor.] Accipe igitur nunc tui Littaræ munusculum, nulli alij, quam tibi aptius dicandum, cuius gratia conditum est, certissimum meæ in te obseruantiæ, & tuæ in Netinorum Patronum pietatis, argumentum. Vale, Panormi, Cal. Sextilis.
[Annotatum].
Editum id anno 1608 post obitum Auctoris. vt antea ex Petromaria Campo indicauimus, annotationibus & lectionum varietatibus in margine ab auctore scriptis, ac argumentis in singulos libros nuper additis, illustratum. Id nos necdum vidimus.
CAPVT I. S. Conradi conuersionis occasio, secessus, in Siciliam iter.
[1] Conradus, miles Placentinus, genere nobilis, ob venatum, cuius mira capiebatur voluptate, terrenis opibus exspoliatus ad cælestes comparandas omnem operam adhibuit. Accidit enim, [Conradus venator] vt magno rerum apparatu feras insecutus, quod in siluas, & saltus vepribus obsitos, incolumes confugetent, aliquando voti compos effici non posset. Id igitur loci flammis aperiendum iussit. [ferarū latebras incendit cum grandi damno:] At ignis modicis initiis in tantum ventorum impetu creuit incendium, vt latius, quam vt extingui ad libitum valeret, omnia combusserit. Latenter & pauide reditur in vrbem: quo non longe post crematorum nemorum nuntius sequitur.
[2] Ij, quibus illatum fuerat damnum, a ciuitatis Gubernatore satellites exorant, per quos repertum incendij auctorem in vincula coniicerent: nec quemquam, præter infimæ plebis homunculum, forte obuium habent: increpant, trepidantem arripiunt, & ei iam metu obmutescenti iniectæ flammæ crimen impingunt. [quemdam ideo morte addictum] Ad quæstionem vero ductus, scelus, cuius erat innocens, vel ex certa nequitia patrasse confitetur. Nec mora: patibulo damnatus trahebatur ad supplicium.
[3] At Deus, qui iustis non deest, Conradi conscientiam momordit: qui, audito infelicis hominis euentu, [liberat,] illum a carnificū manu audacter liberat, domi seruat, lictoresque dimittit, qui dicerent culpam alieno casu commissam insontis nece non expiandam. [& factū a se fatetur,] Quod & ab Imperatoris Vicario accersitus, vltro professus est, asserens non dolo, sed venationis desiderio adductum in tale, nec opinatum, malum incidisse: adeoque dicendo apposite sapienter se habuit, vt, quod imprudentiæ peccasset, condonarent, quod autem illato damno se satisfacturum polliceretur, admiserint. Quod & toti populo, cui suis virtutibus erat gratissimus, fuit iucundum. [ac damna sarcit:] Tum aperit vxori, fæminæ tanto viro dignæ, consilium: quæ vel suam illi dotem ad resarciendam hominum pauperiem libenter obtulit: postero igitur die omnibus æque persoluit.
[4] Nec multo post, considerata mundi vanitate, totum se Dei obsequio (quod singulare est Christianorum munus) mancipandum statuit exorat igitur a coniuge, vt conceptam pietatem exequi permitteretur. Illa perinde ac vir pia, eiusdem cōsensu monialium instituta professa, opibusq; tum læsis, tum monasterio distributis, [imitante eū coniuge] virum forti animo dimittit. Qui noctu patriam & necessarios destituens solus & tenuis egreditur: in quemdamque locū receptus est, vbi pij viri diuino cultui seorsum a mundi pompa vacabant. Ibi habitu Religiosorum, qui Diui Francisci Tertiarij dicuntur, [seculum relinquit:] indutus, sanctissimis vitæ præceptis imbuitur.
[5] Loco vero ob patriæ propinquitatem dimisso, [it Romam:] Romam contendit, sacras ædes visitat: inde profectus, Ligustica naui Panormum appulit. Ibi de Siculorum probitate cognoscens, Netinæ Vallis populos, Netinosque ciues ceteris & pietate & caritate prȩstare audiuit. [inde in Siciliam:] Huc ergo concessit: sed in ipso statim agri Netini limite, Palatiolum prætergressus, contraria verbis opera experitur. [male acceptus a pastoribus,] Nam viæ labore fessus in vicino ouili refectum iri sperabat. Sed rustica & immanis pastorum impietas moleste viri aduentum tulit. Quamobrem iniuriæ cedens a loco diuertitur: & quāuis canes illi irritauerint, illæsus tamen Netum vsque peruenit.
[6] In Diui Martini xenodochio hospitatus, eleemosynas mendicabat: donec Ioannis Menei opera, seorsum a turba quiescere cupiens, Gulielmo Buccherio commendatur. [Neti apud virū pium viuit,] Fuerat hic quidem robustis viribus, quemadmodum postea mira sanctitate, & Friderico Siculorum Regi, cuius equo aper insultabat, opem laturus, a truculenta fera rostro percussus est, vt elum bis & pene exanimis corruerit. A Rege demum benigne omnia pollicente, domunculas in superiori Netinæ vrbis ingressu, in quas peregrinos libenter excepit, obtinuit. Hic Conradus aliquot annis, omnibus iucundus, licet inflatis quibusdam odiosus, commoratur. Namque Petrus Gulielmi filius, [quibusdā exosus.] qui hoc vnum pietatis habebat, quod claudum parentem aleret & viseret, ægre ferebat illum dulcissimo Conradi alloquio captum apud hospitem diuersitare.
[Annotata]
. Gente Confaloneria, vt plerique tradunt, vel Landina, vt alij volunt: forte vtraque, paterno nimirum maternoq; genere. . Galeatium Vice comitem fuisse Campus scribit, qui anno 1313 Placentiam gubernandam suscepit. . Euphrosynam vocat VVaddingus, Nestoris Laudensis viri filiam. Quæ nomina Campus quoque in sui operis editione expresserat: sed induxit in exemplari ad nos misso, ratus forsan ab auctore Conradiados, quem potissimum sequi videtur, libertate poëtica, excogitata. . S. Claræ, vt ab antiquo traditum fama, inquit Campus: additq; iniectam ei a dæmone cogitationem, vt potius peregrinantem maritum sequeretur. Ea discussa tentatione, ipsummet Conradum vereri cœpisse, [Tentationes dæmonis, initio conuersionis:] ne inuita, & cum periculo ipsa in religiosum claustrum foret ingressa: tum quæ de se hominum futura essent iudicia: sed diuina virtute hæc tela nequissimi repulisse. . Is locus olim Coruara, vel Coruolara; dictus, vt Campus scripsit. VVaddingus Gorgolarum vocat. . Eorum natu maximum, virum sanctum, Conradi prædixisse sociis sanctitatem tradit idem Campus. . Quia crebro & visebatur a notis, & litteris interpellabatur. . Multis in itinere petitus insidiis diaboli, primum voce efficta vxoris, quæ se diceret eius desiderio e monasterio egressam esse, & sibi vim ab impuro viatore intentari, ni opem ferret, dein sumpta senis persona ei dæmon occurrit, quærentiq; num mulieris vocem audisset, eadem retulit, [aliæ grauiores:] multa questus de viri temeritate, qui iuuenculam vxorem ita in claustrum compegisset. Oppressus mœrore Conradus, verbis sacræ Scripturæ probare factum nititur: subito disparet veterator. Secuta mox horribilis tempestas, qua conterritus, a via aberrauit, adiissetq; magnum vitæ discrimen, ni fulgure densissimas noctis tenebras discutiente, specum propinquam vidisset, inq; eam se recepisset. Vbi illuxit, ab humanis quibusdam opilionibus reductus est in viam. Ita Campus, ac breuius VVadingus. . Caietæ conscensa, vt iidem aiunt. . Multa ei circa Palatiolum terriculamenta a dæmonibus obiecta, quæ narrat Campus cap. 3 pag. 31. Nunc Palatioli in summa est veneratione, ædesq; illi dicata, quæ vulgo Grotta di San Corrado, specus aut crypta S. Conradi, appellatur. Ita Campus pag. 125. . Receptus erat satis benigne: sed dæmon assumpta viri cuiusdam in eo tractu primarij forma, pastores increpuit, quod illum recepissent, submissum ab hostibus exploratorem, & ferire illam hasta, quam manu gerebat, tentabat, ni sanctus vir ictum declinasset. . Ductus eo a duobus viris nobilibus Netinis, patre ac filio. . Fridericus 2, filius Petri Regis Arragoniæ, & Constantiæ, filiæ Manfredi, Rex Siciliæ factus anno 1296, obiit 1336. . Narrat Petrusmaria Campus, illic habitanti Conrado, a dæmone (qui formam veteris eius famuli assumpserat) redditas litteras velut e patria allatas, [similes iteratæ,] multaq; alia narrata, de statu Placentiæ mutato, vxore e cœnobio egressa, & Laude apud auunculum habitante: sed virum sanctum in vicinam Crucifixi ædem ingressum, dedisse se in preces, & fraudem inimici agnouisse. VVadingus fraudem illam fictarum litterarum, [precibus discussæ.] a Petro Bucherio adornatam scribit. Minus hoc verisimile.
CAPVT II B. Conradi solitaria vita, miracula, tentationes superatæ.
[7] Cvm vero hominum frequentia ab orationibus auocaretur, a familiaribus Nicolao Vassallo & Bartolo Longo contendit, [secedit in collem,] vt si quam eremum procul ab vrbe scirent, præmonstrarent. Signant illi quosdam colles, quibus nunc a Diuo Conrado nomen superest, [qui S. Cōradi dictus.] quamuis illius mentis ignari secum mussitarent. Quamobrem a Gulielmo ægre dimissus, recta ad locum nullo præeunte se confert. Vnde vix cibi inopia discedebat.
[8] Ibi inedia, & orationibus, aliisque monasticæ vitæ perfectionibus, exercebatur: humicubabat, & nunc solo pane, nunc solis herbis vitam alebat. [austere viuit:] Statuit quandoque sexta quaque feria ad Crucifixum adorandum, cuius celeberrima est apud Netinos imago, in vrbem accedere. Quod vbi primo fecisset, ab Antonio Sessa prandio excipitur. Sed colloquendo Antonius acerbissimo laterum dolore corripitur: eius tamen, pij conuiuȩ precibus, acerbitate leuatur: [pleurit insanat precibus:] tum solis uncibus contentus, cetera respuit.
[9] Et hinc digressus apud Malfitaniam, locum olim sartoribus frequentem, amicum reperit, cuius infans herniæ morbo laborabat. Hunc rogatus visit, & Crucis signo sanat: [herniā signo Crucis:] & incognito adhuc miraculo Diui Nicolai templum ingreditur, & mox ad suum domicilium reuertitur, quamuis sanati pueri pater gratias acturus inclamaret.
[10] Nec alia defuere, quibus viri sanctitas magis, atque magis elucesceret. Misit ad illum Bartolus duo œnophora. At seruus ebriosus alterum sibi abscondit, [absentia & futura reuelat:] altero Conradum donat. Qui fraudis non inscius hominem corripit, & futuri admonet periculi. Nam anguis vasculi orificio inuolutus iuuenem morsurus esset, nisi præmonitus virga tepelleret. fuit hic tantæ rei testis & nuntius.
[11] Eumdem visurus sereno cælo quidam exierat: inter eundum tamen crudelis exorta est tempestas, [periculo diuinitus cognito quēdā eripit:] vt nubilus aër, nimbis & fulminibus fremeret. Cōfugit in antrum, & curis fessus obdormiit. Interim reuelatum est Conrado, virum illum cælesti sagitta periturum. Vnde exorata a Deo venia, locum adiit, adhuc sopitum excitat, facti admonet, & incolumem domum dimittit.
[12] [a dæmone in præcipitia seductū liberat:] Laurentius Cardus filio mandauit, vt legumina quædam B. Conrado deferret: quem inuidus humani generis hostis conspicatus, ducem se puero ad virum Dei pollicetur: sed, vt sui moris est, super editam & præcipitem rupem inductum deserit, & euanescit. At, dum cœleste implorat auxilium, affuit Dei admonitu Conradus, qui adolescentulum ex altera profundissimæ vallis parte consolatus, mox ex horrendo illo præcipitio eductum sanctis præceptis onerat.
[13] Crebras & venereas diaboli tentationes, corporis maceratione assiduisque precibus, fortiter vicit. [carnis tentationes superat,] Crebras etiam gulæ blanditias, & lautas epulas edendi allectamenta admirabiliter superauit. Namque suillæ carnis, pinguis gallinæ, & placentæ caseatæ desiderio ardentissime tentatus, adeo hostiles pugnas elusit, [& gulæ:] vt munuscula ab amicis impetrata non prius attingeret, quam diu derelicta, & vermibus scatentia, ipsemet sensus abhorreret: vnde vesana illa esuries facillime abigeretur.
[14] Cumque præcoces fici maturescerent, suarum manuum fructus iam degustare incessanter appetit: quare appetitum domiturus, deposita tunica, [ob has se in spinis volutat:] tamdiu nudos artus vepribus & rubetis volutat, donec fluente sanguine edendi æstus deferuesceret. Quod vbi dæmon opinione maius vidit, non dissimulanter opprobriis & conuiciis beatum virum lacessebat. Ille vero deuictis certaminibus, gratias Deo victoriæ auctori agebat. Interim Petrus Buccherius Gulielmi filius frigoris morbo corripitur, & a Patre ad Conradum missus, pristinæ sanitati restituitur.
[15] [febres sanat: absentia cognoscit:] Petiit aliquando a Nicolao Vassallo veteri amico casei formam, quam filio, qui primus a B. Conrado in Baptismate susceptus, Conradi nomine inter Netinos appellabatur, ferendam iussit: quamuis vxor reluctata integram mittendam negaret. Vbi vero Conradus Conradum reperit, [iurgia cauet:] sanctus ille senex dimidiatum caseum, quod inuita matre daretur, remisit, quamuis puer abnegaret: quicquid enim iurgij inter parentes ortum fuerat, se præsciisse ostendit.
[16] In plurimis quidem tum gratiam curationum, tum propheticum spiritum habuisse patuit. [multa prædicit.] Rogatus ab amico ad prandium, negat oportere, tum quod terrenas dapes non expeteret, tum quod pisces huius rei gratia emptos felis subripuisset. Quod cum ille non crederet, regressus iratæ vxoris iurgiis excipitur, & rem haud secus, quam audierat, veram esse expertus est.
[Annotata]
. Speluncas Pizzoni vocant Campus & VVadingus. tribus passuum millibus Neto distant. Illic ædicula extructa, siue oratorium, quod Anachoresis, siue Eremitorium, S. Conradi appellatur. Addita non ita pridem, vt pag. 124 Campus scribit, ædificia, quæ incolunt Eremitæ aliquot ex tertio ordine S. Francisci, qui eodem habitu ac regula viuunt, qua olim B. Conradus. . Octauo quoque die ea caussa Netum ibat aut Hyblam, si Hybla est, quæ nunc Auola dicitur, distatq; a spelunca B. Conradi, quantum hæc Neto. . De admirabili imagine Crucifixi, quæ Neti religiose asseruatur, crediturq; picta a S. Luca Euangelista, fuse agit Campus cap. 4, & narrat quomodo isthuc sit allata, [Crucifixus Netinus.] & in æde S. Mariæ de Castello locata, quæ nunc Ecclesia Crucifixi dicitur: iuxta quam Cellæ illæ erant, quas cum Guilielmo Buccherio Conradus incoluerat. . Campus ait, solitum Antonium ab annis aliquot graui dolore lateris per interualla torqueri, sed tunc cum pio hospite hilariter colloquentem acerbissimo repente correptum fuisse. .VVadingus Melsitaniam vicinum oppidum scribit. Campus Malfitaniam plateam seu vicum, sartorum: atque ibi amico, cuius dein filium ab hernia curauit, [B. Cōradus diuinitus alitur:] quærenti cur a multis mensibus ad mendicandum panem non venisset, fassum se crebro absque cibo corporali diuinitus sustentatum fuisse. . Etiam apud Regem ipsum celebrata Sessæ & aliorum sermonibus, vt vulgo Beatus appellaretur. . Exponit VVadingus: expergefactum periculi admonuit, pœnitentiam commissi cuiusdam errati persuasit. . Narrat Campus cap. 7, venisse ad Conradi speluncam sub occasum solis formosam puellam, quæ se aiebat a via per siluam aberrasse rogabatq; vt sibi liceret nocte vnica in antro eius requiescere, ne a lupis voraretur. Sed cum nudato pectore & vberibus, simul petulantes in eum oculos vibraret, [a dæmone puellæ specie tētatur,] Conradus, qui etiam florenti ætate ab omni impura cupidine maxime abhorruerat, iubet eam tantisper foris opperiri, sibi nescio quam rem maxime necessariam interea curandam. Tum in profunda siluæ procedit, ac tergo nudato, flagellis in se acriter sæuire institit. Quod dum agit, cælestis animo eius lux oborta, [eum repellit.] vt pessimum dæmonem intelligeret in forma puellæ ad ipsius labefactandam pudicitiam aduenisse. . Hasce tentationes, & modum quo sunt a sancto viro compressæ, diffusius explanat Campus. . Ita febrim quartanam appellari a Siculis scribit Campus cap. 8, eamq; post preces signo Crucis in perpetuum pepulisse: monuisse item postea, vt Deo Petrus parensq; eius Guilielmus gratias pro hoc munere agerent, non sibi misero peccatori: dein Guilielmo prædixisse nonnulla, quæ filio essent euentura.
CAPVT III Variæ B. Conradi prædictiones, aliaque miracula. improbi puniti. cælitus obtenta annona.
[17] Delata est ad Syracusanum Antistitē B. Conradi fama, [Visitur ab Episcopo:] sanctū vitæ genus, & miraculorum celebritas. Ille rei certius cognoscendæ cupidus Netum venit, eremum adit, antrum omni supellectili vacuum admiratur, mox Eremitam obuium habet, qui Episcopi pedibus prouolutus benedictionem suscipit: & ab eodem cœna inuitatus in cellam præcucurrit, & quatuor calidas, candidasque placentas, rem omnibus admirabilem attulit. Denique viri sanctimoniam, [cibos cælitus accipit:] & facundiam Episcopus agnoscens lætus Syracusis inclytas hominis virtutes prædicauit.
[18] Iam totam Siciliam tanti Eremitæ sanctitas peruaserat. Quod cum quidam pessimi viri irriderent, hominem decipiendum statuunt, scilicet vt piscibus inuitato prohibitæ die Veneris carnes apponerentur. [ad confundendos irrisores] Adest rei patrandæ commoditas: cum Conradus de more Crucifixi templum viseret, præsto sunt omnes, & simulato vultu pietatem ostentantes rogant apud se prandere. Cognita Beatus fraude verbis annuit. Tum suculos assatos in mensam exhibent, nec aliud ipsi māducant. [carnes ei in pisces mutantur:] Dumque vel hominis improbitatem culpant, vel simplicitatem derident, impia consilia produnt, quod tantus vir sexta feria suillam comedisset. Legat Eremita, & pisces, quibus fuerat inuitatus, fatetur accepisse. In cuius rei testimonium spinas, sentes, & squammas ex industria sub mappa absconditas detegit, & homines arguit impudentiæ. In antrum suum regressus obuij agricolæ manus osculatur, & petentem orationem Dominicam, & salutationem Angelicam crebro recitandam docet.
[19] Post hæc a scelestissimis quibusdam venatoribus probris afficitur, & virgis percutitur. Sed a Deo misericordiam precatus, [flagris exceptus,] singulos panes Angelorum ministerio præparatos suis percussoribus hilari animo distribuit. Qui rei nouitatem admirati, tacito gressu, [auctores pane cælitus allato donat,] ne cui illata iniuria pateret, profugere. Sed tanti flagitij fama præuenerat: res magistratui defertur, scelerisque auctoribus in vincula coniectis, interrogatus Conradus, euentum fatetur: malefactores autem, quod & habitu & animo videret immutatos, non agnosse testatur. De eisdem tamen a temporali iustitia absolutis, [& apud Iudicem excusat.] æternas pœnas desumpsit; miserrime enim periere.
[20] Idem Syracusas ad Præsulem profectus, iuxta palatium plurimis auiculis circumdatur, [ab auibus honoratur] quæ quodammodo beati viri aduentum gratulabantur. Ea re a ministris delata, descendit Antistes, & honorifice Conradum excepit: qui Pontifici, si quas habebat, culpas confessus, non longe post in eremum regreditur. [Episcopo confitetur:]
[21] Tunc sub Hyblam maceriei ouilis innisus similiter ab auibus salutatur. Quod viator quispiam videns, viri nomen & instituti genus voluit intelligere: quæ libentissime percepta suis Hyblensibus nuntiauit, apud quos magna etiam erat nominis celebritas, [honoratur ab Hyblensibus & Netinis:] proinde ac apud Netinos. Quorum tantus erat conuentus, siquando Eremita in vrbem, & potissimum in ædem Diui Petri Apostoli ad suum Confessarium diuertebat, vt declinanda multitudinis frequentia, clanculum accedere oportuerit.
[22] Accidit, vt excisum in antro saxum, vbi Crucifixi imagini locum in aræ modum accommodabat, curans educendum, accolas accerseret: qui operam suam præstituri, saxi molem suis viribus grandiorem expauebant. At Conradus Deo fretus homines cohortatur, [ingens saxum facile mouet:] & ex vno ipse latere suscepit, ex aliis adiutores collocat, tum facillime lapidem re leuiorem eduxere. Confestim egressis ex antro, vbi nihil paulo ante reliquerant, [panes cælitus accipit.] tot dulcissimos & adhuc fumantes panes attulit, quot singulis satis essent: qui vtroque miraculo commoti Domino benedicebant.
[23] Horum quidam se Conrado, & socium, & discipulum obtulit. Ille proposita rei difficultate hominis animum perquirebat: quem vbi firmum sensit, Eremitico habitu voluit indutum, & biennio strenuum & obsequentem expertus est. [discipulo abeunti futura prædicit:] At humanæ salutis inimicus innato liuore excandescens, adeo iuuenis fomitem incendit, vt se ad repugnandum imbecillem & ineptum fateretur. Desperata perseuerantia aperit Conrado consilium, quod relicta eremo ducendæ vxoris desiderio æstuaret. Quamuis autem vir sanctus crebris & grauibus admonitionibus ab obscœna illa cogitatione absterreret, tamen a sententia ignauum hominem deducere non potuit. Spe tandem destitutus dimittitur, & tria illi pericula imminentia prædicuntur: quod anguis calceo latentis morsu appetendus, quod dimicans, quod auersa hasta prolapsus euidentissimæ mortis discrimina subiturus esset. Surdior ille freto redit ad vomitum, & infelicissimo exitu vitam clausisse dicitur.
[24] Inuaserat Siciliam, alioqui frugum parentem, acerbissima annonæ caritas, [in fame pauperes mire alit:] adeo vt miseri mortales inedia confecti mortis speciem prȩ oculis ostentarent. Confugiunt nonnulli ad Diuum Conradum, a quo benignissime excepti, cælesti pane satiantur: tum alij atque alij eiusdem refectionis cursum tenent, & singuli suis panibus diuina gratia creatis explentur.
[25] Cognouerat vates Deo dilectus quemdam adolescentem mortali peccato detineri, & certissimum vitæ periculum subiturum: [occulta & futura cognoscit,] adit parentem in area laborantem, eique mandat, vt filium sacramentali confessione a certa labe purgandum admoneret. Quod vbi fecit, in paternam aream regressus, quanto periculo detineretur, agnouit: nam exorta repentina tempestate, & proxime fulmine e cælo lapso, pene exanimis corruit. Rei præscius Conradus pendentibus etiamnum imbribus affuit, amicos consolatur, & a lethalibus criminibus absterret. Agnoscunt illi sancti Eremitæ precibus vitam iuueni seruatam, & acceptam Deo referunt.
[Annotata]
. Antistitem hunc Pirrus, Campus, VVadingus Iacobum vocant. addit Pirrus contigisse hæc anno 1348, cum Syracusas grauis pestilentia affligeret. . Paullo ante mortem, inquit VVadingus. . Tres fuere in Sicilia Hyblæ: Maior circa Ætnam, inter Catanam & Simæthum flumen, quo de flumine egimus 5 Februarij ad Vitam S. Agathæ: [Hybla triplex.] Parua, inter Syracusas & Leontinos: Minor. vel minima, quæ & Heræa cognominata, non procul Neto. Hanc minimam Hyblam coniicit Cluuerius pag. 352 lin. 5 Ragusam nunc appellari. Fazellus lib. 3 cap. 4 nihil certi posse se coniectare scribit. Campus Auolam vocat hoc oppidum, cuius incolis tanta in veneratione B. Conradus fuerit. Situm Auolæ, siue Auulæ, describit Fazellus lib. 4 cap. 1 pag. 97 his verbis: Sequitur inde Erinæi fluminis ostium Thucydidi lib. 7, [Auolæ opp. situs.] Orini Ptolemæo, Miranda hodie dicti. Caput habet in collibus vicinis & a mari P. M. circiter IV recedentibus. Eius fontibus aspero in editis rupibus situ supereminet Auula recens & noui nominis oppidum. Proximum deinceps Asinari fl. ostium est. Et sane redeunti Syracusis Netum non procul ab eo oppido esse iter potuit. Hybla Heræa vltra Netum erat, Gelam versus. VVadingus Hiblæam vocat oppidum, iuxta quod accidit hoc prodigium. . Campus cap. 10 ait panes illos ab Angelo forma visibili allatos e cælo. . Hunc VVadingus ad an. 1351 num. 27 scribit, vnum fuisse ex iis quos famis tempore pauerat Conradus. Fusius eam prædictionem ac successum narrat Campus cap. 10.
CAPVT IV B. Conradi obitus, sepultura, veneratio.
[26] Instabat autem exoptata dies, qua post tot deuicta certamina ad cælestis gloriæ palmam euocaretur. Diuino oraculo temporis admonitus, [obitum prædicit,] Netum ad suum Confessarium se confert, Eucharistiæ sacramento reficitur, & pium illum Sacerdotem summis precibus rogat, vt perendie in eremum se reciperet. Quod cum fecisset, detegit Conradus imminentem sui transitus horam, prædicit fore, vt & Netini & Hyblæi de cadaueris possessione armis cōtenderent, [& alia:] nec quidquam mali inferendum: seque velle in S. Nicolai sepeliri. Continere non potuit lacrymas vir ille Conradi amantissimus, eoque tanti viri amissionem plorante, febri correptus coram Crucifixo nuda genua flectit, & se suosque Netinos Domino commendat: [moritur in luce cælesti:] tum mirabili splendore locum illustrante, animam Deo reddidit. Fulgore perterritus Sacerdos Conradum respicit adhuc genu flexo stantem, adeo vt viuum crederet: cum tamen mortuum vidit, grauiori luctu cruciatur.
[27] Voluit & hoc Deus piis populis mirabiliter innotescere. Nam campanæ & Neti & Hyblæ, nullo pulsante, adeo omnes & fortiter sonuere, vt homines rei nouitatem anxie scrutarentur. [sonant vltro campanæ:] Gulielmi domicilium petunt, quem a sancto viuendi genere omnibus carum, mortuum credebant: ab eodem tamen admonentur, vt de B. Conrado cognoscerent. Continuo armati illuc aduolant, & adhuc summisso poplite, ac si oraret, inuentum, asportandum facillime credunt: nec tamen loco dimouere possunt. Affuit sancti viri Confessarius, & ab eodem in arcam deponitur, quo honestius deferretur. Ecce tamen Hyblenses aduentant, & æquo audaciores e Netinorum manu gratissimam illam sarcinam auferre conantur. [post pugnā,] Conserunt vtrique manus, pugnatur acerrime: nec tamen (quæ Conradi fuit protectio) aut occisus aut vulneratus est quispiā: imo proiecta tela, suis in pharetris recondita inuenerunt.
[28] Quod vbi miraculum vident, nuntiant Netini, inter quos sacrum illud depositum semper residebat, [cedit corpus Netinis:] certi iam diuinæ voluntatis, vt quaterni ex vtrisque populis, & primi Hyblenses arcam humo tollerent: quod si possent, alij cederent: sin minus, ipsi opus experirentur. Accipiunt Hyblenses conditionem, nec tamen arcam illam humo sustollere valuere. Succedunt Netini, quibus carum pondus adeo leue visum est, vt alacres, nulloque impediente, Netum contenderent.
[29] In vrbem ingressis placebat quibusdam, vt in ædibus Diuæ Mariæ a Castro, quibus nunc a Crucifixo est cognomen, deponeretur: at dum illuc inferre student, omnem operam perdunt. [sepelitur in S. Nicolai:] Quapropter Conradi Confessarius Sancti voluntatem aperuit, vt in Diui Nicolai, quæ maior, vel tunc temporis, erat ecclesia, efferretur: eoque a duobus leuissime perlatum est, ceteris honorificentissime funus deducentibus. Tantaque fuit populi pietas, & frequentia, [miraculis illustratur:] Beatique gratia, vt plurimi infirmi, herniosi, cæci, surdi, claudi, muti, & aliis morborum generibus oppressi, sanitati restituerentur. Quæ omnia idoneis testibus, & per fidelissimos commissarios litteris mandanda in posterorum memoriam Quatuor-viri curarunt.
[30] Demum Leo Decimus anno sui Pontificatus tertio concessit Netinis B. Conradi reliquias posse coli, adorari, & per vrbem circumduci. [colitur publice:] Vnde an sal. 1516 prima Conradi solennitas incepta est. Plurima eius diei miracula Iacobus Humana Netinus, Episcopus Scuterensis, qui Apostolicæ Sedis rescripto interfuit, collegit. Concessit etiam Paulus Tertius Diui Conradi festum vel extra ciuitatem Netinam, & Syracusanam diœcesim, vt aliorum Beatorum, quos nondum in Sanctorum numerum Ecclesia retulerit, posse celebrari & venerari. Datum est diploma Romæ an. sal. 1544 III Kal. Nouemb.
[31] Fuit Conradus statura procerus, forma elegantissimus, aspectu magnanimus, sermone grauis, & facundus. Naturæ cessit XI Cal. Mar. anno a Christi natali 1351. [in arca argentea seruatur.] Eius corpus in argentea arca reconditum apud Netinos in ornatissimo tumulo & sacello conseruatur: vbi cotidie diuinæ virtutis signa experimur.
[Annotata]
. Duobus eam demandatam fuisse curam scribit Campus cap. 12, videlicet Sacellano ædis S. Petri, cui vir sanctus confiteri solitus erat, & F. Michaëli Lombardo, qui & ipse Conrado familiaris extiterat: ab his summa fide conscripta quæcumque ab eo aut geri viderant ipsi, aut gesta fuisse didicerant ex aliis, ac præsertim Guilielmo Buccherio, tunc adhuc superstite. Qui viros quatuor a Netinis præfectos miraculis conscribendis tradunt, non recte Littaram intellexerint de IV viris, siue Magistratibus, qui fidelissimis commissariis vsi. . Excusum erat Ioannes Humana: Iacobum vocant Pirrus & Petrusmaria Campus; VVadingus Iacobum Humanum.